Sed enim, grauiſsimũ dubium eſt, An circunſtantię aggrauantes intra eandem ſpeciẽ , ſint neceſ ſariò confitendę. Suadent enim nõ nulli , eiuſmodi circunſtantias explicari non oportere: quia aliàs cogetemur, intenſionẽ , & cõtinuationẽ actus explicare? quas quidẽ circunſtãtias , nec confiteri populus ſolet, nec prudens confeſ ſor exiegere. Et confirmatur. Quia circunſtantia non mutans ſpeciem nũ quàm aggrauat in infinitum, ergo non eſt neceſ ſariò declaranda. Antecedens probatur: quia intendit pœnam, non extendit: extẽ ſio enim eſt infinita ſine circunſtãtia , & per nul lam circunſtantiam creſcit. Intenſio verò finita eſt: & per nullam circunſtantiam fit infinita.