Communis quoq; Ecclesiae consensus id confirmat , quae est columna & firmamentum veritatis: (vt dicitur. 1. ad Timoth. 3.) Credunt autem omnes fideles, cum peccata sua sacerdotibus confitentur, & ab eis percipiunt absolutionis formam, remissionem quoque peccatorum simul percipere. Merito igitur Concilio Constantiensi praesidens Martinus quintus in bulla condemnationis Ioannis Vuicleph definit, quod sacerdos potest peccatorem confessum a peccatis absoluere: & quod sacerdos, etiam malus, cum intentione faciendi, quod facit Ecclesia, vere conficit , vere absoluit &c.