At contra viri quoque graues & nobiles sentiunt: Alexander. 4. parte. q. 77. membro. 3. articu. 5. Gabriel. d. 17. q. 1. & Maioris. d. 17. q. 4. Qui etiam Altisiodorensem in hanc sententiam referunt: vt omnes circunstantiae sint explicandae: quae etiam in eadem specie mortaliter aggrauant . Atque haec opinio suadetur ante omnia ex Augustino lib. De vera & fal sa poenitentia, cap. 14. & habetur De poenitentia . d. 5. cap. Consideret: qualitatem (inquit) criminis consideret in loco, in tempore , in per seuerantia, in varietate personae & quali tentatione fecerit, & inferius, Omnis ista varietas (ait) confitenda est, & deflenda, & cap. 17. Versum quidem puto, qui dolet de crimine: conuersum, qui dolet de omni eius quam exposuimus varietate: & cap. vltimo, Diligens inquisitor, cognito crimine, varietates eius non dubitat inuestigare, & locum, & tempus , & caetera, quae supra diximus in exponendo eorum qualitates.