At contra viri quoq; graues & nobiles ſentiunt: Alexander. 4. parte. q. 77. membro. 3. articu. 5. Gabriel. d. 17. q. 1. & Maioris. d. 17. q. 4. Qui etiam Altiſiodorenſem in hanc ſententiam referunt: vt omnes circunſtantiæ ſint explicandæ: quæ etiam in eadem ſpecie mortaliter aggrauãt . Atque hæc opinio ſuadetur ante omnia ex Auguſtino lib. De vera & fal ſa pœnitentia, cap. 14. & habetur De pœnitẽ tia . d. 5. cap. Conſideret: qualitatem (inquit) criminis conſideret in loco, in tẽpore , in per ſeuerantia, in varietate perſonæ & quali tentatione fecerit, & inferius, Omnis iſta varietas (ait) confitenda eſt, & deflenda, & cap. 17. Verſum quidem puto, qui dolet de crimine: conuerſum, qui dolet de omni eius quam expoſuimus varietate: & cap. vltimo, Diligens inquiſitor, cognito crimine, varietates eius non dubitat inueſtigare, & locum, & tẽpus , & cætera, quæ ſupra diximus in exponendo eorum qualitates.