Suppetunt etiam sacrarum literarum testimonia ad huius rei confirmationem: vt illud (quod Ambrosius adducit) Matthae. 16. Tibi dabo claues regni coelorum : & quodcumque solueris super terram , erit solutum & in coelis. Item illud. 2. ad Corinth. 2. Si quid dona stis, & ego: nam & quod ego donaui propter vos in persona Christi. Et cum sacerdotes in baptismo abluant a peccatis, eo quod baptis mi ministerium illis commissum est, pari ratione & in poenitentia. Quid enim interest (Ambros. ait) vtrum per poenitentiam, an per lauacrum hoc ius sibi datum vendicent sacerdotes? Nempe vnum in vtroque ministerium est. Nam vt illis dictum est Matth. vltimo, Baptizate omnes gentes &c. Ita Ioannis . 20. Dominus ait: Sicut misit me pater, & ego mitto vos: accipite spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: & quorum retinueritis, retenta sunt. Si ergo acceperunt sacerdotes potestatem remittendi peccata, & eam exercent absoluendo confitentes peccata sua, sine dubio signa illa sensibilia sunt sacramentum.