Suppetunt etiam ſacrarum literarum teſtimonia ad huius rei confirmationem: vt illud (quod Ambroſius adducit) Matthæ. 16. Tibi dabo claues regni cœlorũ : & quodcũq; ſolueris ſuper terrã , erit ſolutum & in cœlis. Item illud. 2. ad Corinth. 2. Si quid dona ſtis, & ego: nam & quod ego donaui propter vos in perſona Chriſti. Et cùm ſacerdotes in baptiſmo abluant à peccatis, eo quòd baptiſ mi miniſterium illis cõmiſ ſum eſt, pari ratione & in pœnitentia. Quid enim intereſt (Ambroſ. ait) vtrum per pœnitentiam, an per lauacrum hoc ius ſibi datum vendicent ſacerdotes? Nempe vnum in vtroque miniſteriũ eſt. Nam vt illis dictum eſt Matth. vltimo, Baptizate omnes gentes &c. Ita Ioãnis . 20. Dominus ait: Sicut miſit me pater, & ego mitto vos: accipite ſpiritum ſanctum: quorum remiſeritis peccata, remittuntur eis: & quorum retinueritis, retenta ſunt. Si ergo acceperunt ſacerdotes poteſtatem remittendi peccata, & eam exercent abſoluendo confitentes peccata ſua, ſine dubio ſigna illa ſenſibilia ſunt ſacramentum.