Secundum fundamentum. Haeresis est negare sacramentum poenitentiae es se iudicium quoddam ex Christi institutione, hoc est, sacerdotes remittentes peccata, es se veros iudices a Christo domino constitutos. Decipiuntur enim nonnulli existimantes confes sores es se iudices arbitros, habentes, videlicet, potestatem ex electione iudicandorum. Quod profecto errant in media luce. Nam potestas remmittendi peccati sacerdoti a peccatoribus conferri non potuit, sed a solo Christo, cuius sunt iudices delegati.