Praeterea, cum sacerdos ille superior soluat vice Dei: & possit omnia soluere, si dimidiatam prae staret veniam, quaedam soluendo, alia non soluendo, cum omnia tamen pos set, certe significaret, Deum etiam, cuius minister est, dimidiatam prae stare veniam: & poenitens quoque ad talem superiorem accedens, dimidiam a Deo veniam speraret: quod impium est.