Praeterea. Manifestissime haec res ostenditur ex illis verbis iam citatis. Sicut misit me pater, & ego mitto vos, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis &c. Sunt ergo iudices a Christo constituti, a quo acceperunt potestatem peccatores iudicandi. Quod si princeps, qui haberet a Cae sare potestatem delegandi, diceret cuipiam. Sicut misit me pater, & ego mitto te. quorum remiseris delicta &c. Non dubitaremus eiusmodi hominem es se a principe filio Cae saris iudicem delegatum. Cum igitur filius Dei, homo Christus Iesus, cui omne iudicium darum est, omnisque potestas in coe lo & in terra, dixerit Apostolis, Sicut misit me pater &c. ambigi nulla ratione potest, eos es se iudices peccatorum a Christo Domino constitutos.