Præterea. Manifeſtiſsimè hæc res oſtenditur ex illis verbis iã citatis. Sicut miſit me pater, & ego mitto vos, quorũ remiſeritis peccata, remittuntur eis &c. Sunt ergo iudices à Chriſto conſtituti, à quo acceperunt poteſtatem peccatores iudicandi. Quod ſi princeps, qui haberet à Cæ ſare poteſtatem delegandi, diceret cuipiam. Sicut miſit me pater, & ego mitto te. quorum remiſeris delicta &c. Non dubitaremus eiuſmodi hominem eſ ſe à principe filio Cæ ſaris iudicem delegatum. Cũ igitur filius Dei, homo Chriſtus Ieſus, cui omne iudicium darum eſt, omniſq; poteſtas in cœ lo & in terra, dixerit Apoſtolis, Sicut miſit me pater &c. ambigi nulla ratione poteſt, eos eſ ſe iudices peccatorum à Chriſto Domino conſtitutos.