Praeterea. Ecclesiae consuetudo apertissime indicat, poenitentiae sacramentum exerceri iudicialiter: est enim ibi reus & accusator, est sententia: est poena iniuncta. Sed haec potestas, quam exercent sacerdotes in sacramento est a Christo (vt probatum est) ergo ab eodem instituti sunt iudices.