Ad tertium. Nihil vetat, vt absolutio, que iure diuino, per se quidem integra es se debet, per accidens tamen mutiletur: vt propter obliuionem alicuius peccati, vel propter periculum, quod vrget, si exprimatur. Quare, si ex reseruatione quorundam peccatorum quae legitime in Ecclesia fit, & simul ex absentia praelati superioris per accidens eueniat, vt confessor prae sens soluere omnia nequeat, non exinde integritas absolutionis tollitur, iure diuino instituta. Quae tunc, scilicet, tolleretur, cum confes sor habens autoritatem absoluendi ab omnibus, partim remitteret, partim retineret.