Ad tertium. Nihil vetat, vt abſolutio, quę iure diuino, per ſe quidem integra eſ ſe debet, per accidens tamẽ mutiletur: vt propter obliuionem alicuius peccati, vel propter periculum, quod vrget, ſi exprimatur. Quare, ſi ex reſeruatione quorundam peccatorum quæ legitime in Eccleſia fit, & ſimul ex abſentia prælati ſuperioris per accidens eueniat, vt cõfeſ ſor præ ſens ſoluere omnia nequeat, non exinde integritas abſolutionis tollitur, iure diuino inſtituta. Quæ tunc, ſcilicet, tolleretur, cum confeſ ſor habens autoritatem abſoluendi ab omnibus, partim remitteret, partim retineret.