Id vero (quod s aepe in huius argumenti explicationem diximus) inferiorem a reseruatis absoluere non pos se, intellectum cupimus, donec superior ab eis non absoluerit. Quod si iam soluit, ratio reseruationis ces sauit. Quae cum quodammodo poenalis sit & odiosa, re stringi non debet, sed ampliari. Imo as serit Adrianus & bene, quod si praemis sa sufficienti discussione, confes sus est quis habenti facultatem absoluendi a culpis reseruatis, & oblitus est forte vnam ex illis, as serit ( inquam ) quod non tenetur adire superiorem. Cum autem memoriae occurrerit, poterit confiteri quicunque, qui semel habuit facultatem. Adrianus dicit, cuicunque simplici sacerdo ti: quod equidem nulla ratione probarim: quoniam (vt supponimus) absolutio requirit iurisdictionem in absoluendo. Simplex autem sacerdos, iurisdictionem nunquam habuit, &c. Quemadmodum, si ego oblitus sum confiteri aliquod peccatum mortale proprio meo sacerdoti, non pos sum deinde, cum in mentem venerit, confiteri cuilibet sacerdoti, sed solum habenti facultatem , ac iurisdictionem.