Id verò (quod ſ æpe in huius argumẽti explicationem diximus) inferiorem à reſeruatis abſoluere non poſ ſe, intellectũ cupimus, donec ſuperior ab eis non abſoluerit. Quod ſi iam ſoluit, ratio reſeruatiõis ceſ ſauit. Quæ cum quodammodo pœnalis ſit & odioſa, re ſtringi non debet, ſed ampliari. Imò aſ ſerit Adrianus & benè, quod ſi præmiſ ſa ſufficiẽ ti diſcuſsione, confeſ ſus eſt quis habenti facultatem abſoluendi à culpis reſeruatis, & oblitus eſt fortè vnam ex illis, aſ ſerit ( inquã ) quòd non tenetur adire ſuperiorem. Cùm autem memoriæ occurrerit, poterit confiteri quicunque, qui ſemel habuit facultatem. Adrianus dicit, cuicunque ſimplici ſacerdo ti: quod equidem nulla ratione probarim: quoniam (vt ſupponimus) abſolutio requirit iuriſdictionem in abſoluendo. Simplex autem ſacerdos, iurisdictionem nunquam habuit, &c. Quemadmodum, ſi ego oblitus ſum confiteri aliquod peccatũ mortale proprio meo ſacerdoti, non poſ ſum deinde, cùm in mentem venerit, confiteri cuilibet ſacerdoti, ſed ſolùm habenti facultatẽ , ac iuriſdictionem.