Ad hec, in Concilio Florentino definitur, quod minister huius sacramenti est sacerdos habens autoritatem absoluendi, vel ordinariam, vel ex commissione superioris. Ergo, si iurisdictionis potestas in ministro huius sacramenti requiritur: iam palam fit, sacramentum hoc es se iudiciale ex institutione Christi. Nam sicut pastores ouium Christi non sunt pastores ab ouibus, sed a Christo, Ioan. 21. Pasce oues meas: ad Ephes. 4. Ipse dedit quosdam quidem Apostolos, alios pastores &c. Ita non sunt iudices ouium ob ouibus, sed a Christo, nam quibus commisit, vt oues pascerent, commisit simul, vt de ouibus iudicarent.