Ad hęc, in Concilio Florentino definitur, quòd miniſter huius ſacramenti eſt ſacerdos habens autoritatem abſoluendi, vel ordinariam, vel ex commiſsione ſuperioris. Ergo, ſi iuriſdictionis poteſtas in miniſtro huius ſacramenti requiritur: iam palam fit, ſacramẽtum hoc eſ ſe iudiciale ex inſtitutione Chriſti. Nã ſicut paſtores ouium Chriſti non ſunt paſtores ab ouibus, ſed à Chriſto, Ioan. 21. Paſce oues meas: ad Epheſ. 4. Ipſe dedit quoſdã quidem Apoſtolos, alios paſtores &c. Ita non ſunt iudices ouium ob ouibus, ſed à Chriſto, nam quibus commiſit, vt oues paſcerent, cõ miſit ſimul, vt de ouibus iudicarent.