QVOD igitur pœnitentiæ ſacramentũ non ſit fidelibus ad ſalutem neceſ ſariũ , primùm ſuadetur ex eo, quòd poſt baptiſmum qui in peccatum inciderit, non poteſt per pœnitentiam reparari, vt Apoſtolus ad Hebr. 6. videtur affirmare, cùm ait: Impoſ ſibile eſt eos, qui ſemel ſunt illuminari, & participes facti ſunt ſpiritus ſancti & prolapſi ſunt, rurſum renouari ad pœnitentiã . & cap. 10. Voluntariè peccantibus nobis poſt acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hoſtia: terribilis autem quedam expectatio iudicii, & ignis æmulatio, quæ cõ ſumptura eſt aduerſarios.