Ad id vero, quod tandem obiiciebatur, respondeo: sacerdotem quidem, immediate & directe remittere, quae audiuit in confessione peccata: sed ex consequenti, & indirecte, remittere omnia, etiam quae non audiuit. Quia enim effectus sacramentorum , gratia est, quae omnia peccata tollit: inde fit, vt omnia sacramenta suos effectus immediatos producendo, consequenter omnes mortales culpas remittant. Ac per hunc modum peccata oblita per absolutionem remittuntur: non directe, ex vique absolutionis: sed secundario, & consequenter.