Ad id verò, quod tandem obiiciebatur, reſpondeo: ſacerdotem quidem, immediatè & directè remittere, quæ audiuit in confeſsione peccata: ſed ex conſequenti, & indirectè, remittere omnia, etiam quæ non audiuit. Quia enim effectus ſacramẽtorum , gratia eſt, quæ omnia peccata tollit: inde fit, vt omnia ſacramenta ſuos effectus immediatos producendo, conſequenter omnes mortaleis culpas remittant. Ac per hũc modum peccata oblita per abſolutionem remittuntur: non directè, ex vique abſolutionis: ſed ſecundariò, & conſequenter.