Quintum fundamentum , Poenitentiae sacramentum tres partes habere, contritionem cordis, confessionem oris, satisfactionem operis. Quae videlicet quasi materia sunt huius sacramenti. Nam verba absolutionis sacerdotalis, forma sunt, qua hoc sacramentum perficitur. Nec me clam est, Scotum in. 4. d. 14. q 4. &. d. 16. q. 1. id negare, quod nos tanquam fundamentum iacimus, credit enim solam ab solutionem sacerdotis, es se integrum poenitentiae sacramentum , quia sola (inquit) ea significat gratiam : solaque proinde gratiam prae stat, Durand. etiam in ea dem erroris naui versatur. Qua{ 4. d. 16. q. 1. } tuor de causis dixit, contritionem & satisfactionem non es se huius sacramenti partes. Primam posuit, quod forma, id est, absolutio, non applicatur nisi confessioni: ergo sola confes sio est materia, cui, scilicet, soli forma tota adiungitur, nam & rei artificialis materia ea est integra, cui forma integra artis admouetur. Alteram, quod contritio non est signum sen sibile, res autem sensibiles sacramentorum materiae sunt. Tertiam , quod attritione sola verum , atque integrum conficitur sacramentum, quod si contritio es set huius sacramenti pars, non pos set alia loco illius subrogari. Quartam causam es se, eamque vel maximam : quod satisfactio sit posterior tempore, quam absolutio sacramentalis : ergo non est de integritate sacramenti, nec enim est totum successiuum, sed permanens: quod suas omnes partes simul habere neces se est: cuique iam existenti, si posterius tempore quicquam contingat, non est pars: sed accidens rei, & confirmatur, quia tanta potest es se contritio, vt tota poena remittatur, erit ergo tunc satisfactio superflua, quare non est pars, nunquam enim pars suo toti superuacanea est. At vero omnia haec commentitia sunt, nec pos sunt fundamentum quod iecimus infirmare, habetur enim ex Concilio Florentino, cuius autoritatem. Theologi sane tenere debemus: in Concilio siquidem Florentino definitur: omne sacramentum materia formaque constare: & postea. Quartum (inquit) sacramentum est poenitentia, cuius qua si materia sunt actus poenitentis : qui in tres di stinguntur partes, cordis contritionem, oris confessionem, operis satisfactionem, forma autem, sunt verba absolutionis: hactenus Concilium Flor. Et Concilium Thrident. sessione. 6. cap. 14. docendum est (inquit) Christiani hominis poenitentiam, (quam secundam tabulam post naufragium sancti patres apte nuncupauerunt,) non solum continere ces sationem a peccatis, & eorum detestationem, verumetiam eorundem sacramentalem con fessionem: itemque satisfactionem. Haec Synodus Tridentina. Ratio quoque in promptu est. Quia cum poenitentiae sacramentum , quoddam iudicium sit: eius integritas ex his omnibus constat, sine quibus integrum iudicium non est. Sicut & proces sus iudicialis multis actionibus continetur, videlicet, accusatione, testimoniis, confessione ipsius rei, sententia iudicis &c. Omnia haec enim ad integrum iudicium requisita sunt.