Quintũ fundamentũ , Pœnitentiæ ſacramentũ tres partes habere, contritionem cordis, confeſsionem oris, ſatisfactionem operis. Quæ videlicet quaſi materia ſunt huius ſacramenti. Nam verba abſolutionis ſacerdotalis, forma ſunt, qua hoc ſacramentum perficitur. Nec me clàm eſt, Scotum in. 4. d. 14. q 4. &. d. 16. q. 1. id negare, quod nos tanquàm fundamentũ iacimus, credit enim ſolam ab ſolutionem ſacerdotis, eſ ſe integrũ pœnitentiæ ſacramentũ , quia ſola (inquit) ea ſignificat gratiã : ſolaq́; proinde gratiã præ ſtat, Durand. etiam in ea dem erroris naui verſatur. Qua{ 4. d. 16. q. 1. } tuor de cauſis dixit, contritionem & ſatisfactionem non eſ ſe huius ſacramẽti partes. Primã poſuit, quòd forma, id eſt, abſolutio, non applicatur niſi confeſsioni: ergo ſola cònfeſ ſio eſt materia, cui, ſcilicet, ſoli forma tota adiungitur, nam & rei artificialis materia ea eſt integra, cui forma integra artis admouetur. Alteram, quod contritio non eſt ſignum ſen ſibile, res autem ſenſibiles ſacramentotũ materiæ ſunt. Tertiã , quòd attritione ſola verũ , atq; integtũ conficitur ſacramentum, quòd ſi cõtritio eſ ſet huius ſacramenti pars, non poſ ſet alia loco illius ſubrogari. Quartã cauſam eſ ſe, eamq́ue vel maximã : quòd ſatisfactio ſit poſterior tempore, quàm abſolutio ſacramẽ talis : ergo non eſt de integritate ſacramenti, nec enim eſt totum ſucceſsiuum, ſed permanens: quod ſuas omnes partes ſimul habere neceſ ſe eſt: cuique iam exiſtenti, ſi poſterius tempore quicquàm contingat, non eſt pars: ſed accidens rei, & confirmatur, quia tãta poteſt eſ ſe contritio, vt tota pœna remittatur, erit ergo tunc ſatisfactio ſuperflua, quare nõ eſt pars, nunquam enim pars ſuo toti ſuperuacanea eſt. At vero omnia hæc commentitia ſunt, nec poſ ſunt fundamẽtum quod iecimus infirmare, habetur enim ex Concilio Florentino, cuius autoritatem. Theologi ſanè tenere debemus: in Concilio ſiquidẽ Florentino definitur: omne ſacramentum materia formaq́; conſtare: & poſtea. Quartum (inquit) ſacramentum eſt pœnitentia, cuius qua ſi materia ſunt actus pœnitẽtis : qui in tres di ſtinguntur partes, cordis contritionem, oris confeſsionem, operis ſatisfactionem, forma autem, ſunt verba abſolutionis: hactenus Cõ cilium Flor. Et Concilium Thrident. ſeſsione. 6. cap. 14. docendum eſt (inquit) Chriſtiani hominis pœnitentiam, (quam ſecundam tabulam poſt naufragium ſancti patres aptè nuncupauerunt,) non ſolùm continere ceſ ſationem à peccatis, & eorum deteſtationem, verumetiam eorundem ſacramentalem con feſsionem: itemq́; ſatisfactionem. Hæc Synodus Tridentina. Ratio quoque in promptu eſt. Quia cum pœnitẽtiæ ſacramentũ , quoddam iudicium ſit: eius integritas ex his omnibus conſtat, ſine quibus integrum iudicium non eſt. Sicut & proceſ ſus iudicialis multis actionibus continetur, videlicet, accuſatione, teſtimoniis, confeſsione ipſius rei, ſententia iudicis &c. Omnia hæc enim ad integrum iudicium requiſita ſunt.