Sequitur quae st. alia per difficilis, an sacramentum poenitentiae recedente fictione, suum effectum sortiatur. Et quidem Adrianus de confessione. Dubio. 5. & Gabriel. 4. d. 17. q. 1. art. 3. dubio. 2. atque alii nonnulli negatiuam sententiam tenent . Primo, quia si quis in peccato mortali eucharistiam recipit, non recipit effectum recedente fictione: cum iuxta apostolum prioris ad Corinth. 11. qui indigne manducat corpus domini, non ad vtilitatem, sed ad iudicium manducat. Igitur, ne poenitentiae quidem sacramentum suum, recedente fictione, habet effectum.