Sequitur quæ ſt. alia per difficilis, an ſacramentum pœnitentiæ recedẽte fictione, ſuũ effectum ſortiatur. Et quidem Adrianus de confeſsione. Dubio. 5. & Gabriel. 4. d. 17. q. 1. art. 3. dubio. 2. atque alii nonnulli negatiuã ſententiam tenẽt . Primò, quia ſi quis in peccato mortali euchariſtiam recipit, non recipit effectum recedente fictione: cùm iuxta apoſtolum prioris ad Corinth. 11. qui indignè manducat corpus domini, non ad vtilitatem, ſed ad iudicium manducat. Igitur, ne pœnitentiæ quidem ſacramentum ſuum, recedente fictione, habet effectum.