Ad secundum argumentum , facile dicitur, causam quidem naturalem, quaeque agit admodum naturae, oportere simul es se cum effectu vel aliquid relinquere loco sui, quod simul re effecta sit: at morales causas non est opus cum effectis es se: sed satis est fuis se, miles enim strenuus, per rem praeclare ac fortiter in bello gestam , causa est futuri honoris, atque coronae apud Cae sarem: nec tamen aliquid relinquit, etiam opere transacto, quod sit, veluti semen futurae mercedis, sic etiam cum sacramentum poe nitentiae causa moralis sit remissionis peccatorum per applicationem sanguinis Christi, & meriti ipsius: non est neces se, vt comittetur effectum: sed sat est, vt preces serit, maneatque vis eius in diuina acceptatione: quae non acceptauit opus meum sacrilegum & fictum, sed opus Christi & meritum, mihi per sacramentum applicatum.