In quinto principali argumento, id primum quaeritur, an mutus confiteri diuino praecepto teneatur: vbi ego non dubito: mutum ad confessionem obligari, siue per natus, si habeat copiam sacerdotis qui nutus intelligat, siue per scriptum, si scribere didicerit D. Tho. d. 17. q. 3. art. 4. q. 3. ad secundum. Scotus eadem dist. in solutione argumentorum , Gabri. & Maioris eadem dist. q. 1. Imo tandem Caietanus in summa. Probatur vero ex illo Ioan. 20. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, & quorum retinueritis, retenta sunt. Si ergo mutus peccata aliqua ex primere potest sacerdotibus, illa non remittentur, nisi sacerdotes remittant . Nec etiam video causam, cur a praecepto illius cap. Omnis vtriusque sexus exipciantur. Nam si nutibus confessio fieri possit, & forum secretissimum erit, & decentissimum , si seruetur forma, quam Caietanus tradit in summa. Sin autem scribere mutus sciat, commodissime fict, per scriptum confessio: nam scriptum manu tenere potest, & lancinare: nam dicere scripturam suapte natura publicam es se, ac proinde non conuenire poe nitentiae, metaphysicum commentum videtur es se: sic enim pos ses as serere, & nutus suapte natura publicos es se, atque adeo verba. Aut ergo as seramus, mutos confiteri non pos se, aut si pos sunt, eos teneri fateamur.