Ad argumentum vero Scoti, non est difficile inficiari solam absolutionem gratiam conferre . Nam, sicut in iudicio. fori exterioris, si quis per legitima testimonia & suam confes sionem absoluatur, omnia haec sunt vere cau sa illius absolutionis, licet iudicis sententiam vt praecipuam causam spectemus: ita quoque in foro conscientiae interiori princeps quidem causa absolutionis, sacerdotis sententia est, sed ratio tamen & causa concurrens, vt rite poe nitens absoluatur, testimonium illud etiam fuit, quod aduersum se poenitens dixit, (siue accusationem vocare malis) qua se accusauit. Vnde patet error glos s ae De poenitentia. d. 1. ca. 1. dicentis , nec cordis contritione, nec oris confessione peccata dimitti, sed tantum gratia Dei. Nam in omnibus aliis sacramentis, non solum forma, sed etiam materia est causa instrumentalis, qua Deus vtitur ad remittendum peccatum, aqua enim baptismi, nedum forma verborum, corpus tangit, & cor abluit, vt August. as seruit. Quod idem in caeteris sacramentis inducere pos sumus. Cum ergo tam contritio , quam confessio partes sint huius sacramenti: consequens fit, vt gratiae causa etiam existant.