Ad quartum dupliciter responderi potest. Prius, quod illi publice poenitentes, olim habebantur excommunicati: vnde manum impositio, seu reconciliatio, quae iubebatur impendi, non erat sacramentalis, sed quasi quae dam absolutio ab excommunicatione, tali enim signo solebat olim ecclesia in communionem admittere, quos communione priuarat. & ideo eiusmodi manuum impositio non solum presbytero, sed diacono etiam permittebatur: quemadmodum videre licet apud Cyprianum. 3. epist. lib. epistola. 17. po sterius respondetur, quod, cum omnibus illis locis sermo sit de publice poenitentibus, intelligere debemus, quod illorum peccata, iam per confessionem publicam sacramentalem, in die cinerum innotuerant sacerdoti. Sed quoniam absolutio ad diem coene dominicae iuxta antiquum morem proferebatur, id etiam a maioribus cautum est, vt si interim periculum mortis vrgeret, impenderetur absolutio, siue nutibus eam peterent istiusmodi poenitentes, siue constaret petiis se. Est autem imprudentia non mediocris, ea quae more maiorum in poenitentia publica prae scripta sunt, ad hanc nostram secretam penitus accommodare.