Ad quartum dupliciter reſpõderi poteſt. Priùs, quòd illi publicè pœnitentes, olim habebantur excommunicati: vnde manum impoſitio, ſeu reconciliatio, quæ iubebatur impendi, non erat ſacramentalis, ſed quaſi quæ dam abſolutio ab excommunicatione, tali enim ſigno ſolebat olim eccleſia in communionem admittere, quos communione priuarat. & ideo eiuſmodi manuum impoſitio non ſolùm presbytero, ſed diacono etiã permittebatur: quemadmodum videre licet apud Cyprianum. 3. epiſt. lib. epiſtola. 17. po ſterius reſpondetur, quòd, cùm omnibus illis locis ſermo ſit de publicè pœnitentibus, intelligere debemus, quòd illorum peccata, iam per confeſsionem publicam ſacramentalem, in die cinerum innotuerant ſacerdoti. Sed quoniam abſolutio ad diem cœnę dominicæ iuxta antiquum morem proferebatur, id etiam à maioribus cautum eſt, vt ſi interim periculum mortis vrgeret, impenderetur abſolutio, ſiue nutibus eam peterent iſtiuſmodi pœnitentes, ſiue conſtaret petiiſ ſe. Eſt autem imprudentia non mediocris, ea quæ more maiorum in pœnitentia publica præ ſcripta ſunt, ad hanc noſtram ſecretam penitus accommodare.