Ad primum vero argumentum Durandi respondetur. Non omnes partes integrales eiusdem rationis es se, etenim, (vt modo dicebamus) in iudicio prophano, aliter est pars confessio rei, aliter testimonium testium, & aliter mulcta a iudice inflicta pro culpa commis sa. Et licet per sententiam quis absoluatur a morte, & absolutio delicto applicetur, quod morte non erat dignum: si tamen iudicatur a iudice pecuniaria mulcta, illius executio spectat ad iudicii integritatem: licet absolutio non adiungatur, & ideo Diuus Thom. 3. par. quae stione. 90. articulo secundo, docuit, has tres partes, materiam appellari sacramenti: quia partes, ex quibus integratur totum, habent se, vt materia. Et Concil. Florentinum. non dixit, huius sacramenti materiam es se actus poenitentis: sed, quasi materiam.