Ad primum verò argumentum Durandi reſpondetur. Non omnes partes integrales eiuſdem rationis eſ ſe, etenim, (vt modo dicebamus) in iudicio prophano, aliter eſt pars confeſsio rei, aliter teſtimonium teſtium, & aliter mulcta à iudice inflicta pro culpa commiſ ſa. Et licet per ſententiam quis abſoluatur à morte, & abſolutio delicto applicetur, quod morte non erat dignum: ſi tamen iudicatur à iudice pecuniaria mulcta, illius executio ſpectat ad iudicii integritatem: licet abſolutio non adiungatur, & ideo Diuus Thom. 3. par. quæ ſtione. 90. articulo ſecundo, docuit, has tres partes, materiã appellari ſacramenti: quia partes, ex quibus integratur totum, habent ſe, vt materia. Et Concil. Florentinum. non dixit, huius ſacramenti materiam eſ ſe actus pœnitentis: ſed, quaſi materiam.