At ſecundum reſpondet D. Thomas, (eſt enim primum argumentum illius ſecundi articuli) quòd contritio virtualiter pertinet ad exteriorem pœnitentiã , in quãtum implicat propoſitum confitendi & ſatisfaciendi. Contritio ſiquidẽ (vt rectè Caietanus admonuit) non quomodocunq; eſt pars huius ſacramenti: ſed quatenus refertur ad claues Eccleſiæ, habet enim pars, in eo quòd pars, ordinẽ ad totum, & ad reliquas partes. Sic ergo contritio accepta, includit voluntatẽ compenſandi delictum ad arbitrium ſacerdotis: qua con ſideratione initium eſt & ratio exterioris pœ nitentiæ. Cõ ſtat autem, interiores actus hoc modo ad exterius iudicium pertinere, aliter enim iudicatur offendens ex odio, aliter offendens ex ira. Compenſatio item pœnitentiæ, niſi ſponte fiat à reo, non eſt reconciliatiua. Quare velle compenſare delictũ , quod in cõtritione clauditur, eſt prima huius iudicii pars, quod eſt nö ſolũ vindicatiuũ , ſed cõ conciliatiuum. Non igitur oportet, quamlibet partem huius ſacramenti eſ ſe ſenſibilem, ſed ſatis eſt, ſi ſit ratio, quare aliæ partes ſenſibiles ad hoc ſacramentum & iudicium pertineãt . Idq́; eò magis, quòd hoc forum interius eſt, quò nihil vetat, actus etiam interiores referri.