Itaque sacerdos proprius, vel intelligendus est parochialis sacerdos, vt Martinus Quintus intellexit, & vt re vera Innocentius accepis se videtur iuxta planam illius decretalis intelligentiam, vel intelligendus est sacerdos habens ordinariam potestatem & iurisdictionem . Ei in priori quidem significatione, sacerdos proprius vocatur, & vt distinguitur contra alienum, & vt distinguitur contra communem . Contra alienum quidem, vt quilibet parochianus intelligat, suo proprio parocho, non alterius parochiae sacerdoti debere confiteri. Contra communem autem, quia supponebat Innocentius, episcopus & Summum Ponti ficem , qui sacerdotes communes dici pos sunt, non habere consuetudinem audiendi confessiones . Quare spectans in communem vsum (quod leges facere solent) praecepit, vt parochiani suis parochis confiterentur. Nec obiectio illa mouere nos debet, quod, si in illo capite proprius sacerdos sic acciperetur, qui confessionem faceret vel episcopo, vel Summo Pontifici, praeceptum illius capitis non impleret. Nam , cum parochus iurisdictionem habeat ab episcopo, episcopus a Summo Pont. pro comperto relinquitur, vt poenitens, qui priuatis suis sacerdotibus confiteri solet, si ad episcopum, vel Summum Pont . recurrat, eisque confiteatur, multo etiam magis precepto confes sionis satisfaciat.