Itaq; ſacerdos proprius, vel intelligendus eſt parochialis ſacerdos, vt Martinus Quintus intellexit, & vt re vera Innocentius accepiſ ſe videtur iuxta planam illius decretalis intelligentiam, vel intelligẽdus eſt ſacerdos habens ordinariã poteſtatem & iuriſdictionẽ . Ei in priori quidem ſignificatione, ſacerdos proprius vocatur, & vt diſtinguitur contra alienum, & vt diſtinguitur contra cõmunẽ . Contra alienum quidem, vt quilibet parochianus intelligat, ſuo proprio parocho, nõ alterius parochiæ ſacerdoti debere confiteri. Contra communem autem, quia ſupponebat Innocentius, epiſcopus & Sũmum Põ tificem , qui ſacerdotes communes dici poſ ſunt, non habere conſuetudinẽ audiendi cõ feſsiones . Quare ſpectans in cõmunẽ vſum (quod leges facere ſolent) præcepit, vt parochiani ſuis parochis confiterentur. Nec obiectio illa mouere nos debet, quòd, ſi in illo capite proprius ſacerdos ſic acciperetur, qui cõ feſsionem faceret vel epiſcopo, vel Summo Pontifici, præceptum illius capitis non impleret. Nã , cũ parochus iuriſdictionẽ habeat ab epiſcopo, epiſcopus à Sũmo Pont. pro cõ perto relinquitur, vt pœnitens, qui priuatis ſuis ſacerdotibus confiteri ſolet, ſi ad epiſcopum, vel Summum Pot . recurrat, eisq́; confiteatur, multò etiam magis pręcepto confeſ ſionis ſatisfaciat.