Ad tertium, primo dicitur, quod nomine contrionis in prae sentia complectimur attritionem, significamus enim dolorem de peccato cum propositio cauendi in futurum . Nec id nos somniamus, sed ipsum Concilium Florentinum ita nomen contritionis explicuit. Deinde respondetur, quod contritio ponitur pars sacramenti, quia est certa & indubitata materia. Quod autem attritio sufficiat, quanuis verum sit, non est tamen adeo certum & indubitatum, & ideo Concilium Florentinum communisque sententia, tenens certum, reliquens incertum, ponit contritionem, partem es se huius sacramenti.