Ad quartum. Nego consequentiam, capilli enim & vngues partes hominis sunt: nec tamen simul cum homine nascuntur. Accusatio quoque, testimonium, sententia iudicis, solutio poenae cum non sint simul: sunt tamen de integritate iudicij. Breuiter. In omnibus, cuius partes quendam successionis ordinem habent, non oportet partes integrantes simul es se. Ad contritionem vero facile dicitur: quod cum sacramenta per homines administrentur, quibus illa grandis contritio constare nequit, an idonea sit ad integram poena remis sionem, semper opus est satisfactionem iniungi: sine qua sacramentum quidem es se potest sed sine qua tamen mancum, & imperfectum est. Quemadmodum & quodcunque aliud iudicium, in quo probatus reus sine mulcta absoluetur. Nam & homo sine digito poterit es se: sed erit tamen incommode sine digito. Nec nos as serimus, quamlibet satisfactionem es se partem huius sacramenti . Satisfactio quippe, quae ex arbitrio poenitentis proficis citur, nec est pars iudicij sacramentalis , nec habet ordinem ad Ecclesiae claues. Vnde Concilium Florentinum , Tertia (inquit) pars est satisfactio pro peccatis secundum arbitrium sacerdotis. Quintum igitur fundamentum (vt caetera omnia quae posuimus) cum firmum sit, nihil aliud superest, nisi vt quae stioni propo sitae respondeamus.