Ad quartum. Nego conſequentiam, capilli enim & vngues partes hominis ſunt: nec tamen ſimul cum homine naſcuntur. Accuſatio quoque, teſtimonium, ſententia iudicis, ſolutio pœnæ cùm non ſint ſimul: ſunt tamẽ de integritate iudicij. Breuiter. In omnibus, cuius partes quendam ſucceſsionis ordinem habent, non oportet partes integrãtes ſimul eſ ſe. Ad cõtritionẽ vero facilè dicitur: quòd cùm ſacramenta per homines adminiſtrentur, quibus illa grandis contritio conſtare nequit, an idonea ſit ad integram pœna remiſ ſionem, ſemper opus eſt ſatisfactionẽ iniungi: ſine qua ſacramentum quidem eſ ſe poteſt ſed ſine qua tamen mancum, & imperfectũ eſt. Quemadmodum & quodcunque aliud iudicium, in quo probatus reus ſine mulcta abſoluetur. Nam & homo ſine digito poterit eſ ſe: ſed erit tamen incommodè ſine digito. Nec nos aſ ſerimus, quamlibet ſatisfactionem eſ ſe partem huius ſacramẽti . Satisfactio quippe, quæ ex arbitrio pœnitentis proficiſ citur, nec eſt pars iudicij ſacramẽtalis , nec habet ordinem ad Eccleſiæ claues. Vnde Concilium Florentinũ , Tertia (inquit) pars eſt ſatisfactio pro peccatis ſecundum arbitrium ſacerdotis. Quintum igitur fundamentũ (vt cætera omnia quæ poſuimus) cùm firmũ ſit, nihil aliud ſupereſt, niſi vt quæ ſtioni propo ſitæ reſpondeamus.