Prima igitur conclusio sit. Non est neces sarium ad salutem, sacramentum poenitentie in re susceptum: hoc est, potest aliquis saluari, etiam si re ipsa non suscipiat hoc sacramentum, vbi non est facultas suscipiendi. Ac loquor etiam de eo qui peccauit mortaliter post baptismum . Id definit imprimis Leo Papa in epistola ad Theodorum Episcopum, numero. 6 9. Si autem aliquis (ait) quocunque interceptus obstaculo, a munere indulgentiae prae sentis exciderit, & priusquam ad constituta remedia peruenerit, temporalem vitam humana conditione finierit: non neces se est nobis eorum, qui sic obierint, merita discutere, cum dominus Deus, quod sacerdotale ministerium implere non potuit, suae iustitiae reseruauerit, loquitur autem de poenitentiae sacramento.