Prima igitur concluſio ſit. Non eſt neceſ ſarium ad ſalutem, ſacramentum pœnitentię in re ſuſceptum: hoc eſt, poteſt aliquis ſaluari, etiam ſi re ipſa non ſuſcipiat hoc ſacramentum, vbi non eſt facultas ſuſcipiendi. Ac loquor etiã de eo qui peccauit mortaliter poſt bariſmum . Id definit imprimis Leo Papa in epiſtola ad Theodorum Epiſcopum, numero. 6 9. Si autem aliquis (ait) quocunque interceptus obſtaculo, à munere indulgentiæ præ ſentis exciderit, & priuſquam ad conſtituta remedia peruenerit, temporalem vitam humana conditione finierit: non neceſ ſe eſt nobis eorum, qui ſic obierint, merita diſcutere, cùm dominus Deus, quod ſacerdotale miniſterium implere non potuit, ſuæ iuſtitiæ reſeruauerit, loquitur autem de pœnitentiæ ſacramento.