Item. Baptiſmus non eſt neceſ ſarius in re ſuſceptus: ſed ſatis eſt in voto, ſi haberi aliter nequit, ergo nec pœnitentia. Antecedẽs probatur ex Auguſt. lib. 4. de Bapti. contra Donatiſtas ca. 22. ex Ambroſio de obitu Valentiniani ad Theodoſiũ , ex Bernardo epiſtola ſeptuageſsima ſeptima ad Hugonẽ , vbi id eruditiſsimè cõmonſtrat ex Innocẽtio de Baptiſ mo, ca. debitum & De preſbitero non baptizato. cap. 2. Sed & de pœnitentia. d. 1. ca. Pœ nitet. & de. 6. cap. Qui vult, refertur teſtimonium Auguſtini, ex lib. De vera & falſa pœ nitentia, cap. 10. &. 12. &. 26. q. 6. capit. Si aliquis: refertur in idem teſtimonium Concilij Epanenſis. Nonnulla verò capita eiuſdẽ cau ſ æ & quæ ſtionis, quæ in cõtrarium obiici ſolent, faciliora ſunt, quam quibus à nobis ſit reſpondendum. Illud verò, quod dominus ait, Quorum retinueritis, retenta ſunt, Ioã . 20. eandem intelligentiam habet, quam & illud. Niſi quis renatus fuerit ex aqua &c. ſcilicet, quum adeſt facultas, nam, cùm deeſt, ſufficit votum ſuſcipiendi huiuſmodi ſacramenta, quęcunque dicuntur adultis ad ſalutem neceſ ſaria.