Secunda conclusio. Sacramentum poenitentiae est medium ad salutem neces sarium peccatoribus baptizatis in hunc sensum, vt sit necessarium in re, si facultas adest: sit necessarium in voto. Hanc conclusionem probat Diuus Thomas. 3. p. q. 65. art. 4. &. q. 84. articulo. 5. Quia peccator non saluatur nisi applicetur ei pas sio Christi, vel in re, vel in voto. Non est enim aliud nomen sub coelo, in quo nos oporteat saluos fieri Actorum. 4. Passio autem Chri sti applicatur in sacramentis. In baptismo quidem, his qui ante baptismum peccauerunt : in poenitentia vero, his, qui peccauerunt post baptismum.