Secunda concluſio. Sacramentum pœnitentiæ eſt medium ad ſalutẽ neceſ ſarium peccatoribus baptizatis in hunc ſenſum, vt ſit neceſ ſariũ in re, ſi facultas adeſt: ſit neceſ ſariũ in voto. Hanc concluſionẽ probat Diuus Thomas. 3. p. q. 65. art. 4. &. q. 84. articulo. 5. Quia peccator non ſaluatur niſi applicetur ei paſ ſio Chriſti, vel in re, vel in voto. Nõ eſt enim aliud nomen ſub cœlo, in quo nos oporteat ſaluos fieri Actorum. 4. Paſsio autem Chri ſti applicatur in ſacramentis. In baptiſmo quidem, his qui ante baptiſmum peccauerũt : in pœnitentia verò, his, qui peccauerũt poſt baptiſmum.