Cyprianus vero multis locis huius rei te stis est. Nam in epistola. 54. tertii libri, quae scribitur praesbyteris & diaconis, Cum in minoribus (inquit) peccatis agant peccatores poenitentiam iusto tempore, & secundum disciplinae ordinem ad exomologesim veniant & per manus impositionem episcopi & cleri, ius communicationis accipiant, nunc crudo tempore nondum restituta ecclesiae ipsius pace, ad communicationem admittuntur : & nondum poenitentia facta, nondum exomologesi finita, nondum manu eis ab epi scopo, aut clero imposita, eucharistia illis datur, cum scriptum sit, Qui ederit panem, aut biberit calicem domini indigne, reus erit corporis & sanguinis domini. Sed nunc illi rei non sunt, qui minus scripturae legem nouerunt: erunt autem rei, qui prae sunt, & haec fratribus non suggerunt, vt faciant omnia cum Dei timore, & cum data ab eo & prae scripta obseruatione: hactenus Cyprianus, Et paulo post, de his qui hanc traditionem non seruant: Contempta (ait) domini lege & obseruatione, quam iidem martyres & confes sores tenendam mandant, ante reditum nostrum communicant cum lapsis & eucharistiam tradunt.