Cyprianus verò multis locis huius rei te ſtis eſt. Nam in epiſtola. 54. tertii libri, quæ ſcribitur præsbyteris & diaconis, Cum in minoribus (inquit) peccatis agant peccatores pœnitentiam iuſto tempore, & ſecundum diſciplinæ ordinem ad exomologeſim veniant & per manus impoſitionem epiſcopi & cleri, ius communicationis accipiant, nũc crudo tempore nondum reſtituta eccleſiæ ipſius pace, ad communicationem admittũ tur : & nondum pœnitentia facta, nondum exomologeſi finita, nondũ manu eis ab epi ſcopo, aut clero impoſita, euchariſtia illis datur, cum ſcriptum ſit, Qui ederit panem, aut biberit calicẽ domini indignè, reus erit corporis & ſanguinis domini. Sed nunc illi rei non ſunt, qui minus ſcripturæ legem nouerunt: erũt autem rei, qui præ ſunt, & hæc fratribus non ſuggerunt, vt faciant omnia cum Dei timore, & cum data ab eò & præ ſcripta obſeruatione: hactenus Cyprianus, Et paulò poſt, de his qui hanc traditionem non ſeruant: Contempta (ait) domini lege & obſeruatione, quam iidem martyres & confeſ ſores tenẽdam mandant, ante reditum noſtrũ communicant cum lapſis & euchariſtiam tradunt.