Preterea, Matth. 16. Tibi (inquit dominus) dabo claues regni coelorum: & quodcunque solueris &c. Ergo, cum per peccatum mortale a baptismo commis sum, coelum peccatori obseretur, neces se est, vt per claues Petri & succes sorum aperiatur, quod non aliter profecto fit, quam per sacramentum absolutionis, nec enim soluta erunt in coelo, quae non soluerit Petrus in terra.