Illud quoque scholastici autores vocare in quaestionem solent , an ecclesia possit in diuino de confessione praecepto cum aliquo dispensare . Nam in eo, quod humanum est de quotenni peccatorum confessione dispensare per ecclesiam pos se, minime controuertitur . At illud controuersiam habere merito potest. Nam reddere vota, iuramenta seruare: iuris est & diuini & naturalis, habet autem ecclesia facultatem & dispen sandi in votis, & relaxandi iuramenta: ergo, licet confessio iure diuino prae scripta sit, ecclesia tamen poterit dispensare.