Huic ego quæ ſtioni, quoniã alio loco opportunius diſ ſeretur, ſolũ dabo quod ad præ ſentẽ locũ ſatis eſt: negando primi argumenti cõ ſequentiã . Nec enim eſt ſimilis ratio de præ cepto cõfeſsionis & baptiſmi: ac de præcepto reddẽdi vota, & ſeruãdi iuramẽta , quia baptizari, aut cõfiteri , ſalutis impedimentũ afferre nemini poteſt, cũ in his ſacramentis tota hominis ſalus conſiſtat: ſunt quippe ad ſalutem neceſ ſaria. Qua propter nõ expediebat, vt relinqueretur Eccleſiæ facultas in huiuſmodi præceptis diſpenſandi. At vota & iuramenta præ ſtare, nonnunquã vergit in ſalutis diſpendium: eo quòd homines ſunt ad iurandũ , atq; vouendum faciles, non habita ratione futurę incommoditatis. Quamobrem neceſ ſarium erat, vt eccleſia Chriſti poteſtatem haberet in voto & iuramento diſpenſandi: quæ ſcilicet, vincula ſubinde maioribus bonis poterãt eſ ſe impedimento.