Ex his colligere licet, quæ ſunt ad ſalutem neceſ ſaria, ea eſ ſe in duplici differentia. Nam quædã ſunt neceſ ſaria, ſolùm quia præ cepta: vt eruere innocentẽ à morte, vota reddere, iuramenta ſeruare, quorum neceſsitas videtur eſ ſe præ ſcripta, ibi, Si vis ad vitam ingredi, ſerua mãdata . Alia verò ſunt ad ſalutẽ neceſ ſaria, vt media: & inde in præcepto quia media neceſ ſaria: vt credere in Chriſtũ , ſuſci{ Matth. 9. } pere baptiſmũ , pœnitentiam agere. Inter hęc autem haud mediocre diſcrimen eſt. Nã , quę ſunt tantum, quia præcepta, ad ſalutem neceſ ſaria, non eſt opus in voto habeantur explicito ad ſalutem conſequendam: ſed ſatis eſt implicitè, & in genere propoſitum habituale tenere implendi diuina mandata. At, quæ ſunt ad finem ſalutis media neceſ ſaria, ſi in re haberi nequeunt, oportet teneantur in voto: vt ſacramentum baptiſmi, & pœnitentiæ, quod paulo ante docebamus.