Sed est tamen quae stio non parua, an exigatur votum explicitum huius sacramenti ad remissionem peccatorum, quae post baptis mum admis sa sunt. Nam ad aeternam salutem consequendam, iam diximus, huiusmodi votum explicitum es se neces sarium. Et quidem de hac re inter viros doctos magna dis sensio est. Sunt enim qui credant, votum explicitum huius sacramenti, non es se opus ad remissionem peccatorum: vt si quis commisit adulterium post baptismum, per solam contritionem (aiunt) quae est actus virtutis, consequi poterit veniam sine proposito explicito suscipiendi hoc sacramentum. Id tenet Adrianus. q. 1. De confessione ad secundum principale. Est autem argumentum huius, quod baptismus non est neces sarius in re, vel in voto explicito ad iustificationem, vt. 3. parte. q. 69. art. 4. ad secundum Diuus Thomas as seruit. Cornelius siquidem & Eunuchus ante fidem explicitam euangelii iustificationem quidem consequi potuerunt, licet aeternam salutem potuerint adipisci.