Sed eſt tamen quæ ſtio non parua, an exigatur votum explicitum huius ſacramẽti ad remiſsionem peccatorum, quæ poſt baptiſ mum admiſ ſa ſunt. Nam ad æternam ſalutẽ conſequendam, iam diximus, huiuſmodi votum explicitum eſ ſe neceſ ſarium. Et quidem de hac re inter viros doctos magna diſ ſenſio eſt. Sunt enim qui credant, votum explicitũ huius ſacramenti, non eſ ſe opus ad remiſsionem peccatorum: vt ſi quis commiſit adulterium poſt baptiſmum, per ſolam contritionẽ (aiunt) quæ eſt actus virtutis, conſequi poterit veniam ſine propoſito explicito ſuſcipiendi hoc ſacramentum. Id tenet Adrianus. q. 1. De confeſsione ad ſecundum principale. Eſt autem argumentum huius, quòd baptiſmus non eſt neceſ ſarius in re, vel in voto explicito ad iuſtificationem, vt. 3. parte. q. 69. art. 4. ad ſecundum Diuus Thomas aſ ſeruit. Cornelius ſiquidem & Eunuchus ante fidem explicitam euangelii iuſtificationem quidẽ cõ ſequi potuerunt, licet æternam ſalutem potuerint adipiſci.